ALIPTICE

ALIPTICE
ALIPTICE
olim pars Medicinae; nec in Gymnasiis tantum aut Circo (nam et Circum suos habuisse Aliptas, notar ad Vopiscum in Saturnin. c. 8. Casaubon.) sed etiam in Iatrice olim Aliptae noti fuêre: qui non solum ad conservandam valetudinem, vires acquirendas, bonumque colorem conciliandum adhibebantur, sed etiam ad recuperandam sanitatem interdum. Nam et exstitisse olim nonnullos, quilongos morbos Aliptis tractandos curandosque committerent, docet compositum ex Medico et Unctore nomen, Ιἀτραλείπτης. Plin. l. 29. c. 1. Prodicus Selymbriae natus, Discipulus eius, instituens quam vocant Iatralepticen, unctoribus quoque Medicorum et mediastinis vectigalia invenit. Ubi Iatraliptas Unctores Medicorum reddit; quos Aliptas contemptim vocat Hadrianus Ep. quam Saturnini vitae inseruit Flav. Vopisc. c. 8. Aegyptum --- totam didici levem --- Nemo illic Archisynagogus Iudaeorum, nemo Samarites, nemo Christianorum Presbyter, non Mathematicus, non Aruspex, non Aliptes. Quasi dicat, nullam esse in Aegypto religionem, plures autem esse, nullam artem aut professionem, quae non Sarapin colat: ab omnibus igitur eum adorari, quamvis diversae religionis hominibus; omnium etiam Artium professores eidem devotos esse. Illic, inquit, qui Sarapim colunt, Christiani sunt: et devoti sunt Sarapi, qui se Christi Episcopos dicunt: nemo illic Archisynagogus Iudaeorum nemo Samarites, nemo Christianorum Presbyter, non Mathemaricus, non Aruspex, non Aliptes, qui non Sarapin colat, quae verba hôc locô subaudienda sunt. Uti autem hîc Aliptas cum Aruspicibus et Mathematicis coniunxit Hadrianus, ita Medicos paulo ante Vopiscus; cuiusmodi in Aegypto, qui utramque hanc simul profiterentur, complures fuisse, eo magis verisimile est, quod hae artes et studia ibi plurimum vigerent. Vide Casaubon. et Salmas. Not. ad Vopisc. loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • JATRALEPTICE — Graece Ι᾿ατραλειπτικὴ, pars Medicinae memoratur Plin. l. 29. c. 1. ubi postquam Clinicen ab Hippocrate institutam dixisset, pergit: Nec fuit postea quaestus modus, quoniam Prodicus Selymbriae natus discip. eius, instituens, quam vocant… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”